Heaven and Hell (Harley) n. 147

Previous Number Next Number See English 

147. Inde patet, qualis praesentia Domini est in caelis, quod sit ubivis, et apud unumquemvis in bono et vero, quae ab Ipso procedunt consequenter quod sit in suo apud angelos (ut supra, n. 12, dictum est). Perceptio praesentiae Domini est in interioribus eorum ex illis vident oculi, ita Ipsum extra se, quia est continuum. Inde constare potest, quomodo intelligendum est, quod Dominus sit in illis, et illi in Domino, secundum Domini verba, "Manete in Me, et Ego in vobis (Joh. xv. 4);

"Qui edit meam carnem, et bibit meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo" (Joh. vi. 56):

"caro Domini" significat Divinum Bonum, et "sanguis" Divinum Verum.{1} @1 Quod "caro" Domini in Verbo significet Divinum Humanum Ipsius ac Divinum Bonum Amoris Ipsius (n. 3813. 7850, 9127, 10283). Et quod "sanguis Domini" significet Divinum Verum et sanctum fidei (n. 4735, 4978 [? 6978], 7317, 7326, 7846, 7850, 7877, 9127, 9393, 10026, 10033, 10152, 10204 [? 10210]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church