Heaven and Hell (Harley) n. 122

Previous Number Next Number See English 

122. Sol mundi apparet angelis ut caliginosum quid ex opposito ad Solem caeli, et luna ut tenebrosum quid ex opposito ad Lunam caeli, et hoc constanter: causa est, quia igneum mundi correspondet amori sui, et luminosum inde correspondet falso ex illo amore et amor sui est prorsus oppositus Divino amori, et falsum ex illo amore est prorsus oppositum Divino vero; et quod oppositum est Divino amori ac Divino vero, hoc caligo est angelis. Inde est, quod adorare solem mundi et lunam, ac incurvare se illis, in Verbo significet amare se et falsa quae ex sui amore, et quod illi exscinderentur (Deut iv. 19 cap. {1}xvii. 3-5; Jerem. viii. 1,2; Ezech. viii. 15, 16, 18; Apoc xvi. 8; Matth. xiii. 6). {2} @1 xvii. pro "xviii."$ @2 Quod sol mundi non appareat angelis, sed loco ejus tenebricosum quid a tergo ex opposito ad Solem caeli seu Dominum (n.7078, 9755). Quod "sol" in opposito sensu significet amorem sui (n. 2441): in quo sensu per "adorare solem" significatur adorare illa quae contraria sunt amori caelesti seu Domino (n. 2441, 10584). Quod Sol caeli illis qui in infernis, sit caligo (n. 2441).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church