114. Nunc aliquid de scientia correspondentiarum, et de ejus usu dicetur. Dictum supra est, quod mundus spiritualis, qui est caelum, conjunctus sit mundo naturali per correspondentias: inde per correspondentias datur homini communicatio cum caelo; angeli enim caeli, non ex naturalibus, sicut homo, cogitant quare cum homo in scientia correspondentiarum est, potest ille una cum angelis esse quoad mentis suae cogitationes, et sic illis conjungi quoad spiritualem seu internum suum hominem. Ut conjunctio caeli cum homine sit, ideo Verbum per meras correspontias conscriptum est omnia enim et singula, quae ibi, correspondent: {1} quare si homo in scientia correspondentiarum esset, intelligeret Verbum quoad sensum ejus spiritualem, et inde scire darentur ei arcana, de quibus nihil videt in sensu litterae: in Verbo enim est sensus litteralis et est sensus spiritualis; sensus litteralis consistit ex talibus quae in mundo sunt, sensus autem spiritualis ex talibus quae in caelo; et quia conjunctio caeli cum mundo est per correspondentias, ideo tale Verbum datum est, in quo singula usque ad iotam correspondent.{2} @1 Quod Verbum conscriptum sit per meras correspondentias (n.8615). Quod per Verbum sit conjunctio homini cum caelo (n. 2899, 6943, 9396, 9400, 9401, 10375, 10452).$ @2 De Verbi sensu spirituali videatur in opusculo De Equo Albo, de quo in Apocalypsi.$