Heaven and Hell (Harley) n. 112

Previous Number Next Number See English 

112. Quomodo conjunctio caeli cum mundo per correspondentias fit, etiam paucis dicetur. Regnum Domini est regnum finium qui sunt usus, seu quod idem, est regnum usuum qui sunt fines: ideo a Divino universum ita creatum et formatum est, ut usus ubivis possunt indui talibus, per quae sistantur in actu seu in effectu, in caelo primum et dein in mundo, ita per gradus et successive usque ad ultima naturae: inde patet, quod correspondentia naturalium cum spiritualibus, seu mundi cum caelo, sit per usus, et quod unus conjungant et quod formae, quibus induti sunt usus, tantum correspondentiae sint, et tantum conjunctiones, quantum sunt formae usuum. In natura mundi, in triplici ejus regno, omnia quae ibi secundum ordinem existunt, sunt formae usuum, seu effectus formati ab usu ad usum quapropter illa quae ibi sunt, correspondentiae sunt. Apud hominem autem, quantum ille secundum Divinum ordinem vivit, ita quantum in amore in Dominum et in charitate erga proximum, tantum actus ejus sunt usus in forma, et sunt correspondentiae, per quas conjungitur caelo: amare Dominum et proximum in genere est usus praestare.{1} Porro sciendum est, quod homo sit, per quem conjungitur mundus naturalis cum spirituali, seu quod sit medium conjunctionis; nam in illo est mundus naturalis et quoque est mundus spiritualis (videatur supra, n. 57); quare quantum homo est spiritualis, tantum est medium conjunctionis; quantum autem naturalis et non spiritualis, tantum non est medium conjunctionis: persistit usque absque medio homine influxus Divinus in mundum, et quoque in illa quae ex mundo sunt apud hominem, sed non in rationale ejus. @1 Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usibus, et secundum usus, et quoque suum quale; inde qualis usus tale bonum (n. 3049, 4984, 7038). Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (n. 453[? 454]). Quod a Domino, et inde ab angelis non spectentur nisi fines, qui sunt usus, apud hominem (n. 1317, 1645, 5844[? 5854]). Quod regnum Domini sit regnum usuum, ita finium (n. 453[? 454], 696, 1103, 3645, 4054, 7038). Quod servire Domino sit usus praestare (n. 7038). Quod omnia et singula in homine ad usum formata sint (n. 3565[? 3626], 4104, 5189, 9297); et quod ex usu ita quod usus sit prior quam formae organicae apud hominem, per quas usus fit, quia usus est ex influxu Domini per caelum (n. 4223, 4926). Quod etiam interiora hominis, quae sunt mentis ejus, cum adolescit, ex usu et ad usum formentur (n. 1964, 6815, 9297). Quod inde homo talis sit, quales sunt usus apud illum (n. 1568, 3570, 4054, 6571, 6934, 6938, 10284). Quod sint fines propter quos (n. 3565, 4054, 4104, 6815). Quod usus sit primum et ultimum, ita omne hominis (n. 1964).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church