De Conjugio (Whitehead) n. 80

Previous Number Next Number See English 

80. DE INFLUXU {1} ADULTERII A GENIIS

Pertransivi infernum ubi erant adulteri dolosi et interius vastati, et tunc permissum influere in affectiones quae voluntatis meae, et tali subtilitate et arte ac genio invertere, pervertere, et exstinguere cogitationes meas pro castitate, et inducere jucundum et cupidum adulterii, advertebant ad omnia momenta cogitationis ex affectione, persuadendo tacite; hoc mecum factum est ut scirem quod homo ex se nequaquam possit resistere jucundo adulterii nisi a Domino, agunt enim in vitam haereditariam, intra cogitationem, adeo ut homo nequaquam possit animadvertere; mihi data est interior perceptio conatus illorum a Domino tunc. @1 adulterii A; adulteri T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church