De Conjugio (Whitehead) n. 73

Previous Number Next Number See English 

73. DE ADULTERIIS EX FIDE SEPARATA A CHARITATE

Eram cum illis qui se confirmaverunt in fide separata a charitate, non modo doctrina sed etiam vita, credentes quod salvandi per solam fidem, etiam in mortis {1} hora, utcunque vixerunt, sic et quod omnia mala vel non spectentur a Deo Patre, vel excusentur propter infirmitatem hominis vel remittantur, et quod cum remissa sunt, etiam abstersa sint, spectantes meritum Domini ex impletione Legis, et quod per passionem crucis sustulerit peccata mundi et damnationem legis, et plura quae doctrina eorum dictat; animadverti, cum in consortio illorum {2} essem, quod apud illos cum quibus communicabant, cum de illa fide loquuti sumus, existebant repraesentationes obscoenissimae adulterii nefandi, quale est filii cum matre; ipsa sphaera talis erat usque ut perciperetur per communicationem spiritualem. Agunt in occipitium, et sic intrant in cogitationem. Ex praesentia illorum etiam venit dolor in sinistrum genu. @1 hora T; om A$ @2 essem, quod A; essent, T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church