68. Vectus sum per mutationes status a Domino versus sinistrum, ad quendam montem, ubi omnes erant nudi, uxores et mariti; ad distantiam cum illis loquutus sum, et dicebant quod omnes sint ibi nudi et nudae, et tamen nusquam alicui appetitus lascivus seu cupido ex visa nuditate, et quod usque amaret conjux conjugem tenere, tum quod non possint una esse cum vestitis; dicebant causam quod omnes animo casti essent, ex eo quod tales fuerunt in mundo. Quando aliquis novus ex mundo ex tali genio venit, explorant illos, quod fit per quod exueret vestes, et {4} se nudaret; tunc statim percipiunt num illis genuinum conjugiale sit; si non, abiguntur cum poena, fugant illos cum verberibus, usque ut non amplius appareant, et hoc in profundum. --Erat quidam qui putavit quod in amore simili conjugiali esset, quia in mundo cum uxore sua caste vixerat, nec cum scortis commune usquam habuerat; is primum potuit absque emotione animi videre nudas; sed usque cum aliquantum haereret visu, deprivatus est sensibus suis, nuditatis visu, et tandem tactu, et absque loquela stetit sicut semimortuus, quare abactus est; causa erat quia non erat in amore in Dominum, nec in conjugio boni et veri. --Dicebant quod pauci possint approximare, quia sphaera conjugialis amoris talis est ut non alii sustineant illam: --dicebant quod in domibus vivant cum servis et cum ancillis, qui omnes in conjugio.