54. At in inferno non sunt conjugia sed sunt adulteria; ibi in societatibus infernalibus sunt viri separati a foeminis, et cum cogitant quod loquuturi sint {1} cum uxore, ex consuetudine capta in mundo, abit ad foeminas, et datur ei tum persuasio quod haec aut illa sit ejus mulier, cum qua se tunc consociat, sed persuasio illa variatur, quod nec interest, quia in inferno non datur conjugium sed adulterium. @1 cum uxore T; uxore A$