De Conjugio (Whitehead) n. 43

Previous Number Next Number See English 

43. QUOD UNI VIRO UNA UXOR

In Christiano orbe, ubi interiora Ecclesiae sunt revelata, et ubi Dominus colitur, ac scitur quod ab Ipso sit coelum et Ecclesia, et quod Ecclesia cum Ipso conjuncta sit sicut uxor marito, et quod non nisi una Ecciesia sit, et quod apud illos qui ab illa Ecclesia conjunctio boni et veri erit, non licitum est plures uxores ducere, nam hoc foret pervertere spirituale quod in conjugio erit, aut esse potest; quare si homo Christianus duceret plures uxores, foret sicut apud se haberet binas Ecclesias, tum sicut verum essentiam duceret a binis bonis, cum quibus non datur conjugium, nam bonum est esse veri, et esse seu essentia unius veri a duobus bonis non datur; inde est quod amor vere conjugialis nequaquam dari potest unius viri {1} cum pluribus uxoribus, sic enim foret lascivum quod intraret, praeterea amor non potest dividi, quoniam est ex unius affectione quae voluntatis concordante cum alterius cogitatione quae intellectus, et haec unanimitas, et cohabitatio, quae facit essentiam amoris conjugialis, cum pluribus non dari potest. Verbo, apud illos non est Ecclesia Christiana, quare cum angelus in coelo modo cogitat de pluribus uxoribus, perit coeleste et angelicum, tam gaudium quam sapientia apud illum, et cadit de coelo. @1 cum pluribus T; om A$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church