De Conjugio (Whitehead) n. 119

Previous Number Next Number See English 

119. Genuinus amor conjugialis non dabilis est quam inter binos, hoc est, in conjugio unius viri cum una uxore, non autem cum pluribus, ex causa quia amor conjugialis est mutuus et reciprocus, ac vita unius in alterius vicissim, sic ut quasi unum sint; talis unio datur inter binos, non autem inter plures, plures amorem illum discindunt. Antiquissimae Ecclesiae homines, qui fuerunt coelestes, ac in perceptione unionis boni et veri, sicut angeli, solum unam uxorem habuerunt; dicebant quod cum una uxore coelestes delitias et felicitates perceperint, et cum modo nominaretur conjugium cum pluribus, quod horruerint; quod conjugium unius uxoris et viri descendat ex conjugio boni et veri, constat a Domini verbis apud Matthaeum Cap. xix 3 ad 12, quae videantur, et adducantur; tum ab Adami verbis de sua uxore; per Adamum et uxorem ibi in sensu interno repraesentativo significatur Ecclesia antiquissima, quae fuit saeculum aureum, aevum Saturni, de quo antiqui scriptores.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church