De Conjugio (Whitehead) n. 116

Previous Number Next Number See English 

116. Loquutus cum angelis de hoc mutuo et vicissim, et descriptum quod imago unius sit in mente alterius, et quod sic non modo in singulis sed etiam in intimis vitae cohabitent; et quod Divinus Amor Domini possit in tale unum cum beato et felici influere. Dixerunt etiam quod qui in mundo in tali amore conjugiali vixerunt una sint et cohabitent in coelo ut angeli, {1} quandoque una cum liberis; sed quod paucissimi sint ex Christianismo hodie, verum ex antiquissima Ecclesia, quae fuit coelestis, omnes, et ex antiqua Ecclesia, quae fuit spiritualis, multi. @1 interpolat titulum De Conjugiis T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church