113. Quod inde genuinus amor conjugialis sit, ex eo etiam constare potest quod nemo possit in illo esse nisi sit in bono per verum, et in vero ex bono a Domino; tum ex eo quod beatitudo et felicitas coelestis sit in illo amore, et qui in illo sunt, omnes in coelum seu in conjugium coeleste veniunt; etiam ex eo quod cum sermo est apud angelos de unione boni et veri, tunc in regione inferiore apud spiritus bonos sistitur repraesentativum conjugii, at apud malos sistitur repraesentativum adulterii; inde est quod adulteratio boni et falsificatio veri dicatur adulterium et scortatio.