De Conjugio (Whitehead) n. 108

Previous Number Next Number See English 

108. Visum mihi est vas trituratorium, et adstitit vir cum ferreo instrumento, qui ex phantasia videbatur sibi in vase triturare homines, cruciando illos diris modis; hoc vir ille faciebat cum magna jucunditate; ipsa jucunditas communicabatur ut scirem qualis et quanta illis esset qui tales sunt; erat jucunditas summe infernalis; dicebatur mihi quod talis jucunditas regnaverit apud Jacobi posteros, et quod illi nihil jucundius perceperint quam crudeliter tractare gentes, illos occisos feris et avibus devorandos exponere, serris et securibus vivos secare, per fornacem lateritiam mittere, 2 Sam. xii 31, infantes collidere et projicere; talia nusquam mandata sunt, nec usquam permissa, nisi talibus quibus nervus femoris luxatus est, ut Jacobo cum luctaretur cum angelo, Genes. xxxii 26, 32, 33; habitant tales sub calcaneo dextro, ubi adulteri qui quoque crudeles. Inter adulteros qui etiam crudeles ac summe immisericordes, sunt plures ex Jesuitis et monachis qui adulteri fuerunt; jucunditas illorum similis est, quando spectant poenas mortis, praecipue dum aliquid derogant despoticae illorum potestati super Ecclesiam et coelum, et super animas hominum, tum qui privilegia illorum infringunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church