De Conjugio (Whitehead) n. 106

Previous Number Next Number See English 

106. Sed quaenam et quales illae societates sunt, quae ad singula organa generationis pertinent, non scire datum est, sunt enim interiores; referunt etiam usus illorum organorum, qui absconditi sunt, et quoque remoti a scientia, etiam ex causa, quae est Providentiae, ne talia quae in se coelestissima sunt, laedantur per cogitationes spurcas, quae sunt lasciviae, scortationis, et adulterii, quae cogitationes excitantur apud plures, modo cum illa organa nominantur. EX ARCANIS COELESTIBUS n. {1} 5055. @1 5055 T; om A$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church