6. DE VERBO et EJUS SENSU SPIRITUALI SEU INTERNO EX ARCANIS CAELESTIBUS De Verbi Necessitate et Praestantia. Quod ex lumine naturae nihil sciatur de Domino, de Caelo et Inferno, de Vita hominis post mortem, et de divinis Veris per quae homini vita spiritualis et aeterna, n: 8944, 10318, 10319, 10320. Quod id constare possit ex eo, quod plures, et inter eos Eruditi, non credant illa, tametsi nati sunt ubi Verbum, et per id instructi de illis, n: 10319. Quod ideo necessum fuerit, ut aliqua Revelatio esset e Caelo, quia homo ad Caelum natus est, n: 1775. Quod ideo omni tempore fuerit Revelatio, n: 2895. De variis Revelationis speciebus in hac Tellure successive, n: 10355, 10632. Quod Antiquissimis, qui vixerunt ante Diluvium, quorum Tempus vocatum est Saeculum aureum, fuerit Revelatio immediata, et inde divinum Verum inscriptum cordibus eorum, n: 2896. Quod antiquis Ecclesiis, quae fuerunt post Diluvium, fuerit Verbum historicum et propheticum, n: 2686, 2897; de quibus Ecclesiis videatur in Nova Hierosolyma et Ejus Doctrina, n: 247. Quod Historica ejus dicta fuerint Bella Jehovae, et Prophetica Enuntiata, n: 2897. Quod id Verbum fuerit simile nostro Verbo quoad Inspirationem, sed accommodatum illis Ecclesiis, n: 2897. Quod id memoratum sit a Mose, n: 2686, 2897. Sed quod id Verbum deperditum sit, n: 2897. Quod etiam propheticae Revelationes apud alios fuerint, sicut patet a Propheticis Bileami, n: 2898. Quod Verbum sit divinum in omnibus et singulis, n: 639, 680, 10321, 10637. Quod Verbum sit quoad omnem apicem et jotham divinum et sanctum, ab experientia, n: 1869. Quomodo explicatur hodie, quod Verbum quoad omnem jotham sit inspiratum, n: 1886. Quod Ecclesia in specie sit ubi Verbum, et per id Dominus notus, ac divina Vera revelata, n: 3857, 10761. At quod ideo ab Ecclesia non sint, qui nati ubi Verbum, et per id Dominus notus, sed qui per Vera ex Verbo a Domino regenerantur, qui sunt qui vivunt secundum Vera ibi, ita qui vivunt vitam amoris et fidei, n: 6637, 10143, 10153, 10578, 10645, 10829.