Conjugial Love (Rogers) n. 89

Previous Number Next Number See English 

89. Quod illis duobus a creatione insita sit inclinatio ad se conjungendum in unum, est quia unum formatum est ex altero, Sapientia ex amore sapiendi seu verum ex bono, ac Amor sapientiae ex illa sapientia, seu bonum veri ex illo vero; ex qua formatione{1} videri potest, quod sit mutua inclinatio ad reuniendum se, et ad conjungendum se in unum. Sed hoc fit apud Viros, qui in genuina Sapientia sunt, et apud Mulieres quae in Amore illius sapientiae in Marito sunt, ita qui in Amore vere conjugiali sunt: Sed de Sapientia, quae apud Virum erit, et quae amanda est ab Uxore, in sequentibus etiam dicetur. @1. Prima editio: litera i in formatione inversa est.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church