Conjugial Love (Rogers) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. Cum itaque Dominus Deus Creator est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, et ab Ipso creatum est Universum, quod inde est sicut Opus procedens ab Ipso, non potest aliter, quam quod in omnibus et singulis creatis sit aliquid Boni et Veri ab Ipso; nam quod fit et procedit ab aliquo, trahit simile ab illo. Quod ita sit, etiam potest ratione videri ex Ordine, in quo omnia et singula Universi creati sunt, qui est, quod unum sit propter alterum, et quod inde unum pendeat ab altero, sicut catena ex uncis; sunt enim omnia propter Humanum Genus, ut ex illo sit Coelum Angelicum, per quod redit Creatio ad Ipsum Creatorem, a Quo: inde est conjunctio Universi creati cum suo Creatore, et per conjunctionem sempiterna conservatio. Ex hoc est, quod Bonum et Verum dicantur Universalia creationis: quod ita sit, patet cuivis contemplatori ex ratione; hic videt in omni creato id quod se refert ad bonum, et id quod se refert ad verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church