Conjugial Love (Rogers) n. 83

Previous Number Next Number See English 

83. DE ORIGINE AMORIS CONJUGIALIS EX CONJUGIO BONI ET VERI Sunt Origines amoris conjugialis internae et externae, ac internae sunt plures, similiter externae; at origo intima seu universalis omnium est una; quod haec sit Conjugium boni et veri, in nunc sequentibus demonstrabitur. Quod adhuc non aliquis Originem illius amoris inde deduxerit, est quia latuit, quod aliqua unio sit inter bonum et verum; et latuit, quia bonum non apparet in luce intellectus, sicut verum, et inde cognitio illius se abscondidit, ac subterfugit indagationes; et quia bonum inde est inter ignota, non potuit aliquis augurari aliquod conjugium inter hoc et verum: imo coram visu rationali naturali apparet bonum ita distans a vero, ut non sit aliqua conjunctio; quod ita sit, videri potest a loquelis, dum nominantur; ut cum dicitur, hoc bonum est, non cogitatur aliquid de vero, et cum dicitur hoc verum{1} est, nec cogitatur aliquid de bono; quare a multis hodie creditur, quod verum sit prorsus aliud, pariter bonum; et a multis etiam, quod homo sit intelligens et sapiens, et sic homo secundum vera, quae cogitat, loquitur, scribit, et credit, et non simul secundum bona; quod tamen non detur bonum absque vero, nec verum absque bono, consequenter quod detur aeternum conjugium inter illa, tum quod hoc conjugium sit origo amoris conjugialis, nunc explanabitur; quod fiet in hoc ordine: I: Quod Bonum et Verum sint universalia creationis, et inde in omnibus creatis; sed quod in subjectis creatis sint secundum cujusvis formam. II: Quod non detur Bonum solitarium, nec Verum solitarium, sed quod ubivis conjuncta sint. III: Quod detur Verum boni et ex hoc Bonum veri, seu Verum ex bono ac Bonum ex illo vero, et quod illis duobus a creatione insita sit inclinatio ad conjungendum se in unum. IV: Quod in subjectis Regni animalis verum boni seu verum ex bono sit Masculinum, et quod ex illo Bonum veri seu Bonum ex illo vero sit Foemininum. V: Quod ex influxu Conjugii boni et veri a Domino, sit Amor sexus, et quod sit Amor conjugialis. VI: Quod Amor sexus sit Externi seu naturalis hominis, et quod inde ille sit communis omni animali. VII: Sed quod Amor conjugialis sit Interni seu spiritualis hominis, et quod inde hic sit proprius homini. VIII: Quod apud hominem Amor conjugialis sit in amore sexus sicut gemma in sua matrice. IX: Quod Amor sexus apud hominem non sit origo Amoris conjugialis, sed quod sit primum ejus, ita sicut est Externum naturale cui implantatur Internum spirituale. X: Quod dum Amor conjugialis implantatus est, Amor sexus invertat se, et fiat Amor sexus castus. XI: Quod Mas et Foemina creati sint, ut sint ipsa Forma Conjugii boni et veri. XII: Quod sint illa Forma in intimis suis, et inde in sequentibus ex illis, sicut interiora mentis illorum aperta sunt. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Prima editio: vernm$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church