Conjugial Love (Rogers) n. 68

Previous Number Next Number See English 

68. VI: Quodque in illum Amorem collata sint omnia gaudia et omnes delitiae a primis ad ultima. Omnia jucunda, quaecunque sentiuntur ab homine, sunt ejus amoris; amor per illa se manifestat, imo existit et vivit; quod jucunda se exaltent gradu quo se exaltat amor, ut et sicut incidentes affectiones propius tangunt amorem regnantem, notum est: nunc quia Amor conjugialis est fundamentalis omnium bonorum amorum, et quia inscriptus est singularissimis hominis, ut prius ostensum est, consequitur quod illius jucunda excedant jucunda omnium amorum, et quoque jucundet hos secundum praesentiam suam, et simul conjunctionem cum illis; expandit enim intima mentis et simul intima corporis, sicut delitiosa vena fontis ejus transfluit et aperit. [2] Quod in hunc Amorem collata sint omnia jucunda a primis ad ultima, est propter Usus ejus excellentiam prae reliquis; Usus est propagatio Generis humani, et inde Coeli Angelici; et quia hic usus fuit finis finium creationis, consequitur quod omnes beatitudines, faustitates, jucunditates, amaenitates et voluptates, quae a Domino Creatore usquam conferri potuerant in hominem, in hunc ejus Amorem collatae sint. Quod jucunda sequantur usum, et secundum hujus amorem insint homini, patet ex jucundis quinque Sensuum, Visus, Auditus, Olfactus, Gustus, et Tactus; unicuique horum sunt jucunda cum variationibus secundum specificos illorum usus; quid non Sensui amoris conjugialis, cujus Usus est complexus omnium reliquorum usuum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church