Conjugial Love (Rogers) n. 63

Previous Number Next Number See English 

63. Quomodo autem Ecclesia a Domino apud duos conjuges formatur, et per illam Amor conjugialis, in Paragrapho, de quo supra, illustrabitur: hic solum quod Ecclesia a Domino formetur apud Virum, et per Virum apud Uxorem, et quod postquam apud utrumque formata est, Ecclesia plena sit; fit enim tunc plena conjunctio boni et veri, et conjunctio boni et veri est Ecclesia. Quod Inclinatio conjunctiva, quae est Amor conjugialis, sit in simili gradu cum Conjunctione boni et veri, quae est Ecclesia, argumentis demonstrativis in sequentibus in serie confirmabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church