Conjugial Love (Rogers) n. 56

Previous Number Next Number See English 

56. Alterum Memorabile. Quondam in Mundo Spirituali cum Angelis loquens inspiratus sum amaena voluptate videndi Templum Sapientiae, quod semel prius videram, et interrogavi illos de via ad illud; dixerunt, "sequere Lucem, et invenies;" et dixi, "quid hoc, sequere lucem;" dixerunt, "Lux nostra candescit plus et plus, sicut appropinquatur ad illud Templum; quare sequere lucem secundum candoris ejus incrementum, nam Lux nostra procedit a Domino ut Sole, et inde in se spectata est Sapientia:" tunc in comitatu cum binis Angelis vadi secundum incrementum candoris lucis, et ascendi per tramitem clivosum usque ad summitatem unius Collis, qui erat in Plaga meridionali, et ibi erat Porta magnifica; et custos, visis mecum angelis, aperiebat illam; et ecce visus est Porticus ex palmis et lauribus, secundum quem vadimus; circuibat Porticus, et terminabatur in Hortum, in cujus medio erat Templum Sapientiae: cum ibi circumspexi, vidi Aediculas similitudines Templi, in quibus erant Sapientes; accessimus ad unam, et in ostio loquuti sumus cum hospite ibi, et narravimus causam adventus, et modum accessus, et dixit hospes, "beneventote, intrate, sedete, et consociemur sermonibus sapientiae:" [2] vidi Aediculam intus, quod esset divisa in duas, et usque erat una; divisa erat in duas per parietem translucidum, at apparuit ut una ex translucentia, quae erat sicut purissimi chrystalli; quaesivi cur ita; dixit, "non sum solus, uxor mecum est, et nos sumus duo, sed usque non duo sed una caro." At dixi, "scio quod sapiens sis, et quid sapiens seu sapientia cum foemina;" ad haec hospes ex quadam indignatione mutabatur facie, et exporrigebat manum, et ecce tunc ex aediculis propinquis alii Sapientes aderant, quibus jocando dixit, "noster advena hic sciscitando inquiit, quid Sapiens seu Sapientia cum Foemina;" ad haec riserunt omnes, et dixerunt, "quid sapiens seu sapientia absque foemina, seu absque amore; uxor est amor sapientiae sapientis." [3] Sed hospes dixit, "consociemur nunc aliquo sermone sapientiae; sit sermo de causis, et nunc de causa Pulchritudinis Sexus foeminini:" et tunc in ordine loquuti sunt, et dixit Primus hanc causam, quod Foeminae a Domino creatae sint affectiones sapientiae virorum, et affectio sapientiae est ipsa Pulchritudo. Alter dixit hanc causam, quod Foemina a Domino creata sit per sapientiam viri, quia a viro, et quod inde sit forma sapientiae inspirata affectione amoris, et quia affectio amoris est ipsa vita, est foemina vita sapientiae, masculus autem sapientia, ac vita sapientiae est ipsa Pulchritudo. Tertius dixit hanc causam, quod Foeminis sit data perceptio delitiarum amoris conjugialis, et quia totum illarum corpus est organum illius perceptionis, non potest aliter quam ut habitatio delitiarum amoris conjugialis cum sua perceptione sit Pulchritudo. [4] Quartus dixit hanc causam, quod Dominus desumpserit pulchritudinem et elegantiam vitae a Viro, et transcripserit in foeminam, et quod inde vir absque reunitione cum sua pulchritudine et elegantia in foemina, sit torvus, austerus, siccus et inamabilis, et ille non sapiens est nisi sibi soli, et hic est stolidus; at cum vir unitur cum sua pulchritudine et elegantia vitae in uxore, fit jucundus, amaenus, vivus et amabilis, et sic sapiens. Quintus dixit hanc causam, quod Foeminae creatae sint Pulchritudines non propter se sed propter viros, ut viri ex se duri mollescant, animi illorum ex se graves mitescant, et corda illorum ex se frigida calescant; et tales fiunt, cum fiunt una caro cum suis uxoribus. [5] Sextus dixit hanc causam, quod Universum a Domino creatum sit perfectissimum opus, at in illo nihil perfectius creatum est, quam Foemina formosa facie et decora moribus, propter causam, ut Vir gratias agat Domino propter illam munificentiam, et retribuat per receptionem sapientiae ab Ipso. Postquam haec et plura similia dicta sunt, apparuit Uxor trans parietem chrystallinum,{1} et dixit ad Maritum, "loquere si placet;" et cum loquutus est, in sermone percipiebatur vita sapientiae ab uxore, sono enim loquelae inerat amor ejus; ita experientia testificata est illam veritatem. Post haec lustravimus Templum sapientiae, et quoque Paradisiaca circum illud, ex quibus impleti gaudiis abivimus, et transivimus Porticum ad portam, et per viam ascensus descendimus. @1. Prima editio: chrystalinum,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church