Conjugial Love (Rogers) n. 54

Previous Number Next Number See English 

54. His, quae hactenus de Statu conjugum post mortem memorata sunt, addenda sunt haec. 1. Quod omnes illi Conjuges, qui mere naturales sunt, separentur post mortem; causa est, quia amor conjugii apud illos friget, et amor adulterii calet; at usque post separationem quandoque se cum aliis sicut conjuges consociant, sed post breve tempus a se invicem recedunt; quod saepius fit vicibus iteratis; et tandem emancipatur vir alicui scorto, et foemina alicui adultero, quod fit in Carcere infernali, de quo in Apocalypsi Revelata n. 153. p. X, ubi utrique sub poena interdicitur scortatio promiscua. [2] 2. Conjuges, quorum unus est spiritualis et alter naturalis, post mortem etiam separantur, et datur Spirituali conjux conveniens, at Naturalis relegatur in loca lasciviae ad similes. [3] 3. Illi autem, qui in Mundo coelebes vixerunt, ac prorsus abalienaverunt mentem a conjugio, si spirituales sunt, manent coelebes; si autem naturales, fiunt scortatores. Aliter vero illi qui in suo Coelibatu desideraverunt conjugium, et plus qui absque successu sollicitaverunt illud; his, si spirituales sunt, Conjugia beata providentur; sed non prius, quam dum in coelo sunt. [4] 4. Illi qui in Mundo monasteriis inclusi sunt, tam virgines quam viri, post exactam vitam monasterialem, quae perstat aliquo spatio temporis post mortem, exsolvuntur et emittuntur, ac potiuntur libertate votiva desideriorum suorum, sive velint conjugiales vivere, sive non; si conjugiales, fiunt, si non, feruntur ad coelebes a latere coeli; at qui aestuaverunt inconcessa libidine, dejiciuntur. [5] 5. Quod Coelebes sint a latere coeli, est quia sphaera perpetui coelibatus infestat sphaeram amoris conjugialis, quae est ipsa sphaera coeli; quod sphaera amoris conjugialis sit ipsa sphaera coeli, est quia descendit ex coelesti Conjugio Domini et Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church