Conjugial Love (Rogers) n. 497

Previous Number Next Number See English 

497. XVI. Quod in tantum, ut tandem omnia Ecclesiae et Religionis a se rejiciant. Quod Adulteri ex proposito et ex confirmato omnia Ecclesiae et Religionis a se rejiciant, est quia Amor conjugii et Amor adulterii oppositi sint, n. 425, et amor conjugii cum Ecclesia et Religione, unum agit, n. 130, et ubivis alibi in Parte priore; inde amor adulterii, quia oppositus, cum illis quae contra Ecclesiam sunt, unum agit. Quod Adulteri illi omnia Ecclesiae et ejus Religionis a se rejiciant, est quia amor conjugii et amor adulterii oppositi sunt, sicut conjugium boni et veri oppositum est connubio mali et falsi, n. 427. 428; ac conjugium boni et veri est Ecclesia, at connubium mali et falsi est AntiEcclesia. Quod Adulteri illi a se rejiciant omnia Ecclesiae et Religionis, est quia amor conjugii et amor adulterii sunt oppositi sicut Coelum et Infernum, n. 429; et in Coelo est amor omnium Ecclesiae, at in Inferno est odium contra omnia Ecclesiae. [2] Quod Adulteri illi{1} omnia Ecclesiae et Religionis a se rejiciant, est quoque quia jucunditates illorum inchoant a carne, et quod sint carnis etiam in spiritu, n. 440, 441; et caro est contra spiritum, hoc est, contra spiritualia Ecclesiae; inde etiam jucunditates amoris scortatorii vocantur Voluptates insaniae. Si desideratis demonstrationes, adite quaeso illos, quos nostis tales adulteros esse, et quaerite in occulto, quid cogitant de Deo, de Ecclesia, et de Vita aeterna, et audietis: genuina causa est, quia sicut amor conjugialis aperit interiora mentis, et sic elevat illa supra sensualia corporis usque in lucem et calorem Coeli,{2} ita vicissim, amor adulterii occludit interiora mentis, et ipsam mentem quoad voluntatem ejus detrudit in corpus usque in omnia concupita carnis ejus, et quo profundius, eo plus detrahit et elongat illam e Coelo. @1. Prima editio: Adulteria illa$ @2. Prima editio: Coeli;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church