49. V: Quod si possunt una vivere, maneant conjuges, at si non possunt, se separent, quandoque vir ab uxore, quandoque uxor a viro, et quandoque se uterque ab invicem. Quod separationes fiant post mortem, est quia conjunctiones, quae fiunt in terris, raro fiunt ex aliqua interna perceptione amoris, sed ab externa, quae internam abscondit; perceptio Amoris externa causam et originem ducit ex talibus, quae sunt Amoris Mundi et Corporis; Amoris Mundi sunt imprimis opes et possessiones, ac Amoris corporis sunt dignitates et honores; et praeter illas, sunt etiam variae illecebrae quae pelliciunt, ut pulchritudo et simulatus decor morum; quandoque etiam incastitas; ac praeterea contrahuntur Matrimonia intra regionem, civitatem, aut villam nativitatis aut habitationis, ubi nec datur electio nisi stricta et limitata ad domus quae cognoscuntur, et ibi cum correspondentibus sorti suae; inde est, quod Conjugia in Mundo inita utplurimum sint externa, et non simul interna; cum tamen Conjunctio interna, quae est Animarum, facit ipsum conjugium; et illa conjunctio non est perceptibilis prius quam dum homo exuit Externum ac induit Internum, quod fit post mortem: inde nunc est, quod tunc fiant separationes, et postea novae conjunctiones cum similaribus et homogeneis, nisi hae provisae fuerint in terris, quod fit illis qui a Juventute amaverant, optaverant, et a Domino petierant legitimum et amabile consortium cum una, ac spernunt et contrahunt nares ad libidines vagas.