Conjugial Love (Rogers) n. 428

Previous Number Next Number See English 

428. Quod ipsum connubium mali et falsi spectat, noscatur, quod malum amet falsum, ac velit ut secum unum sit, et quoque se conjungunt; similiter ut bonum amat verum, ac vult ut secum unum sit, et quoque se conjungunt; ex quo patet, quod sicut spiritualis origo conjugii est conjugium boni et veri, ita spiritualis origo adulterii sit connubium mali et falsi; inde est, quod hoc connubium per adulteria, scortationes et meretricatus, in sensu Verbi spirituali intelligatur, videatur Apocalypsis Revelata, n. 134. Ex hoc principio est, quod qui in malo est et nubit falso, et qui in falso est et ducit malum in consortium sui thalami, ex juncto foedere confirmet adulterium, et committat illud quantum audet et valet; confirmat illud ex malo per falsum, et committit illud ex falso per malum; et quoque vicissim, quod qui in bono est, et nubit vero, aut qui in vero est, et ducit bonum in consortium thalami secum, contra adulterium, et pro conjugio se confirmet, ac beatam conjugialem vitam amplectatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church