419. "Quisque ex visibilibus in Natura pro Divino se potest confirmare, dum attendit ad illa quae nota sunt de Apibus, quod sciant ex herbis et floribus colligere ceram, et exsugere mel, ac struere cellas sicut domunculas, et disponere illas in formam civitatis cum plateis, per quas intrent et per quas exeant; quod e longinquo odorent flores et herbas, e quibus colligant ceras pro domo, et mella pro victu, et quod illis referti revolent secundum plagam ad suum alveare; sic prospiciunt sibi victum et habitationem pro ventura hyeme, sicut illam scirent et praeviderent; praeficiunt etiam sibi dominam sicut reginam, ex qua posteritas propagetur; et pro illa quasi aulam supra struunt, cum satellitiis circum, quae cum tempus partus instat, vadit in comitatu a satellitiis a cellula in cellulam, et ponit ova, quae turba sequens circumlinit ne laedantur ab aere; inde illis nova soboles: postea cum haec ad aetatem suam provecta est, ut similia possint facere, expellitur domo; ac expulsum examen se primum colligit, et inde in turma, ne consociatio dissipetur, dein evolat ad evestigandum sibi domicilium: circa autumnum etiam inutiles fuci educuntur, et deprivantur alis, ne redeant, et escas suas, quibus nihil operae impenderunt, consumant, praeter plura: ex quibus constare potest, quod illis propter usum, quem praestant Humano Generi, ex influxu e spirituali Mundo sit forma regiminis qualis est apud homines in terris, imo apud Angelos in Coelis: quis cui ratio illibata est, non videt, quod talia apud illos non sint ex Naturali Mundo; quid Sol, a quo natura est, commune habet cum regimine aemulo et analogo regiminis coelestis. Ex his et similibus apud Animalia bruta, confessor et cultor naturae confirmat se pro natura, cum confessor et cultor Dei ex iisdem se confirmat pro Divino; nam spiritualis homo videt spiritualia in illis, et naturalis homo videt naturalia in illis, ita quisque qualis est. Quod me attinet, talia mihi fuerunt testimonia influxus spiritualis in naturale, seu Mundi spiritualis in Mundum naturalem, ita a Divina Sapientia Domini. Expende etiam, num de aliqua forma regiminis, aut de aliqua lege civili, aut de aliqua virtute morali, aut de aliqua veritate spirituali, potes analytice cogitare, nisi Divinum ex Sapientia sua per Mundum Spiritualem influat, quod ad me, non potui, nec possum; animadverti enim perceptibiliter et sensibiliter influxum illum nunc per 25 Annos continue; quare hoc dico ex testato.