417. "Quisque ex visibilibus in Natura potest se confirmare pro Divino, si vult, et quoque se confirmat qui de Deo cogitat ex Vita; ut dum videt Volatilia Coeli, quod quaelibet eorum species sciat sua alimenta, et ubi sunt; cognoscat ex sono et visu consocios; tum inter alios quinam eorum amici, et quinam inimici sunt, quod connubia jungant, congressus sciant, arte struant nidos, ibi ponant ova, incubent illis, tempus incubatus sciant, quo exacto excludunt pullos, illos tenerrime amant, sub alis fovent, escas porrigunt et alunt; hoc usque dum sui juris fiunt et similia possunt agere, et procreare familiam ad perpetuandum genus. Omnis qui vult de influxu Divino per Mundum spiritualem in naturalem cogitare, potest illum in his videre, potest etiam si vult, corde suo dicere, 'tales scientiae non possunt in illos influere ex Sole per ejus lucis radios; est enim Sol, ex quo Natura suum ortum et suam essentiam ducit, purus ignis, et inde radii lucis ejus prorsus mortui;' et sic possunt concludere quod talia sint ex influxu Divinae Sapientiae in ultima naturae.