415. His adjicietur hoc Memorabile. Quodam mane, cum evigilatus e somno, in luce matutina et serena ante plenam vigiliam meditans, vidi trans fenestram sicut fulmen micans, et mox audivi sicut tonitru crepans; ac cum miratus sum unde hoc, audivi e Coelo haec, "sunt aliqui non procul a te, qui acriter ratiocinantur de Deo et de Natura; vibratio lucis sicut fulguris, et crepor aeris sicut tonitru, sunt correspondentiae et inde apparentiae pugnae et collisionis argumentorum, ab una parte pro Deo, et ab altera pro Natura;" causa hujus spiritualis pugnae fuit haec; erant aliqui Satanae in Inferno, qui dixerunt inter se, "utinam liceret nobis cum Angelis Coeli loqui, ac prorsus et plene demonstrabimus, quod Natura sit quam vocant Deum a quo sunt omnia, et sic quod Deus sit modo vox nisi intelligatur Natura:" et quia Satanae illi toto corde et tota anima id crediderunt, et quoque cupiverunt loqui cum Angelis Coeli, datum est illis ex luto ac e tenebris Inferni ascendere, et cum duobus Angelis tunc descendentibus e Coelo loqui; erant in Mundo Spirituum, qui inter Coelum et Infernum medius est. [2] Satanae ibi visis Angelis velociter accurrerunt, et furiosa voce clamabant,{1} "estis vos Angeli Coeli, cum quibus ratiocinando de Deo et de Natura licet congredi; vocamini sapientes quia agnoscitis Deum, sed oh quam simplices estis; quis videt Deum, quis intelligit quid Deus, quis capit quod Deus regat et regere possit universum ac omnia et singula ejus, quis nisi plebs et vulgus agnoscit quod non videt ac intelligit; quid exstantius est, quam quod Natura sit omne in omnibus; quis vidit aliud oculo quam naturam, quis audivit aliud aure quam naturam, quis odoravit aliud nare quam naturam, quis gustavit aliud lingua quam naturam, quis aliquo tactu manus et corporis sensit aliud quam naturam; suntne sensus corporis nostri soli testes veritatum; quis non potest ex illis jurare, quod ita sit; suntne capita vestra in natura; unde influxus in cogitationes capitum nisi ex illa; auferte illam; num potestis cogitare quicquam;" praeter plura similis farinae alia. [3] His auditis Angeli respondebant, "vos ita loquimini quia estis mere sensuales; omnes in Infernis ideas cogitationum sensibus corporis habent immersas, nec possunt supra illos elevare mentes; quare nos ignoscimus vobis; vita mali et inde fides falsi occlusit interiora mentis vestrae, usque ut elevatio supra sensualia apud vos non dabilis sit, nisi in statu remoto a malis vitae et a falsis fidei; nam Satanas aeque ac Angelus potest intelligere verum cum id audit, sed non retinet, quia malum obliterat verum, ac inducit falsum: sed percipimus quod vos nunc sitis in statu remoto, et quod sic possitis intelligere verum quod loquimur; quare attendite ad haec quae dicemus;" et dixerunt,{2} "fuistis in Mundo naturali, et obivistis ibi, et nunc estis in Mundo Spirituali; num prius quam nunc scivistis aliquid de vita post mortem; numne prius negavistis illam, et fecistis vos pares bestiis; num prius scivistis aliquid de Coelo et Inferno, num aliquid de luce et calore hujus Mundi; num de eo quod non amplius sitis intra naturam, sed supra illam; est enim hic Mundus et sunt omnia ejus spiritualia, ac spiritualia sunt supra naturalia, adeo ut ne quidem minimum naturae possit in hunc Mundum influere; sed vos quia naturam credidistis Deum vel Deam, creditis etiam lucem et calorem hujus Mundi esse lucem et calorem Mundi naturalis, cum tamen ne hilum sit; nam lux naturalis hic est caligo, et calor naturalis hic est frigus: num scivistis aliquid de Sole hujus Mundi, ex quo nostra Lux et noster Calor procedunt; num scivistis quod hic Sol sit purus Amor, et Sol mundi naturalis sit purus ignis, et quod Sol mundi, qui est purus ignis, sit ex quo Natura exstitit et subsistit, et quod Sol coeli, qui est purus amor, sit ex quo ipsa Vita, quae est amor cum sapientia, exstitit et subsistit; et sic quod Natura, quam facitis Deum vel Deam, sit plane mortua. [4] Vos potestis, si custodia datur, cum nobis ascendere in coelum, et nos possumus, si custodia datur, cum vobis descendere in infernum, et videbitis in Coelo magnifica et splendida, at in Inferno squallida et immunda; discrimina illa sunt, quia omnes in Coelis colunt Deum, et omnes in Infernis colunt Naturam; ac magnifica et splendida illa in Coelis sunt correspondentiae affectionum boni et veri, ac squallida et immunda illa in Infernis sunt correspondentiae cupiditatum mali et falsi; ex his et illis concludite nunc, num Deus vel num Natura sit omne in omnibus:" ad haec Satanae responderunt, "in statu, in quo nunc sumus, possumus ex auditis concludere, quod Deus sit, sed cum jucundum mali occupat mentes nostras, non videmus nisi Naturam." [5] Duo illi Angeli et duo Satanae non procul a me ad dextram stabant, quare illos vidi et audivi; et ecce vidi circum illos multos Spiritus, qui celebres eruditione in Mundo naturali fuerant, ac miratus sum, quod Eruditi illi nunc starent juxta Angelos, nunc juxta Satanas, et quod illis, juxta quos stabant, faverent; et dictum mihi est, quod mutationes situs illorum essent mutationes status illorum mentis faventis nunc parti uni nunc alteri, "sunt enim vertumni: et dicemus tibi mysterium; despeximus in terram ad celebres eruditione, qui ex suo judicio cogitaverunt de Deo et de Natura, et invenimus sexcentos ex mille pro Natura, et reliquos pro Deo; at hos pro Deo, quia non ex aliquo intellectu, sed modo ex auditis quod Natura sit ex Deo, frequenter loquuti sunt; ac frequens loquela ex memoria et reminiscentia, et non simul ex cogitatione et intelligentia, infert speciem fidei." [6] Post haec data est Satanis custodia, et cum duobus Angelis ascenderunt in Coelum, ac viderunt magnifica et splendida, et tunc in illustratione a luce Coeli ibi agnoverunt, quod Deus sit, et quod Natura creata sit ad inserviendum vitae, quae in Deo et a Deo est; et quod Natura in se mortua sit, et quod sic a se nihil agat, sed a vita agatur: his visis et perceptis descendebant, et sicut descendebant, rediit amor mali, et occlusit intellectum illorum supra, et aperuit illum infra, et tunc supra illum apparuit sicut velamen fulgurans ex igne infernali: et actutum, cum pedibus tetigerunt terram, hiabat solum sub illis, et relapsi sunt ad suos. @1. Prima editio: clamabant;$ @2. Prima editio: dixerunt;$