Conjugial Love (Rogers) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. VII: Quod Spirituales Nuptiae intelligantur per Domini verba, quod post resurrectionem non dentur nuptui. Apud Evangelistas leguntur haec, "Quidam Sadducaei negantes Resurrectionem interrogarunt Jesum, dicentes, 'Magister, Moses scripsit, si cujus frater mortuus fuerit, habens uxorem, isque improlis, ut ducat frater ejus uxorem, et exsuscitet semen fratri suo; fuerunt septem fratres, quorum unus post alterum, acceperunt uxorem; sed improles mortui sunt, demum etiam mulier; in Resurrectione ergo, cujus illorum fiet uxor.' Sed respondens Jesus dixit illis, 'filii saeculi hujus nuptias faciunt et nuptui dantur; qui vero digni habebuntur, ut Saeculum alterum consequantur, et resurrectionem a mortuis, neque nuptias facient, neque nuptui dabuntur, non enim mori amplius possunt, similes enim Angelis sunt, et filii Dei sunt, cum sunt resurrectionis filii. Quod autem resurgant mortui, etiam Moses indicavit ad rubum, cum dicit Dominum Deum Abrahami, et Deum Isaci, et Deum Jacobi; jam vero Deus non est mortuorum sed viventium; omnes enim Illi{1} vivunt,'" Luc. XX:27 ad 38. Matth. XXII:22 ad 31. Marc. XII:18 ad 27. Sunt duo, quae Dominus per haec docuit, Primum quod homo post mortem resurgat; et Alterum quod non dentur nuptui in Coelo. Quod homo post mortem resurgat, per haec, quod Deus non sit mortuorum sed viventium Deus, et quod Abraham, Isac, et Jacob vivant; ac porro in Parabola de Divite in inferno, et de Lazaro in Coelo, Luc. XVI.22 ad 31. [2] Alterum quod non dentur nuptui in Coelo, per haec,{2} "Quod qui digni habentur, ut consequantur Saeculum alterum, non nuptias faciant, neque nuptui dentur:" quod non aliae Nuptiae hic intelligantur quam Nuptiae spirituales, patet manifeste ex verbis quae continenter sequuntur, quod non amplius possint mori, quia similes Angelis sunt, ac filii Dei, cum filii resurrectionis; per Nuptias spirituales intelligitur conjunctio cum Domino, et haec fit in terris, et cum facta est in terris, etiam facta est in Coelis, quare in Coelis non fiunt iterum nuptiae, et dantur nuptui; hoc etiam intelligitur per haec, "filii saeculi hujus nuptias faciunt et nuptui dantur, qui vero digni habentur ut saeculum alterum consequantur, neque nuptias faciunt, neque nuptui dantur:" Hi quoque a Domino vocantur Filii nuptiarum, Matth. IX:15. Marc. II:19. et nunc Angeli, filii Dei, et filii resurrectionis. [3] Quod facere nuptias sit conjungi Domino, et quod intrare in nuptias sit recipi in Coelum a Domino, patet ex his, "Simile{3} est Regnum Coelorum Homini Regi, qui fecit Nuptias Filio suo, ac emisit servos et invitavit ad Nuptias," Matth. XXII:1 ad 14. Simile est Regnum Coelorum decem Virginibus, quae exiverunt in occursum Sponsi, ex quibus quinque paratae ingressae sunt in nuptias, Matth. XXV:1.seqq. quod Dominus hic se intellexerit, patet a Vers. 13. ibi, ubi dicitur, Vigilate, quia non novistis diem et horam, qua Filius hominis venturus est. Tum ex Apocalypsi, "Venit tempus Nuptiarum Agni, et Uxor Illius paravit se: beati qui ad Coenam Nuptiarum Agni vocati sunt." Cap. XIX:7.9.{4} Quod spiritualis intellectus sit in omnibus et singulis, quae Dominus loquutus est, plene ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, Amstelodami Anno 1763. edita. @1. Prima editio: illi$ @2. Prima editio: haec.$ @3. Prima editio: his". Simile$ @4. Prima editio: XIX:7.19.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church