406. Qualis est Amor infantum et Amor liberorum apud Spirituales, et qualis apud Naturales, evidenter perspicitur ex illis post mortem; plerique enim patres dum illuc veniunt, recordantur suorum liberorum, qui ante illos obiverunt, et quoque sistuntur praesentes, et agnoscunt se mutuo. Spirituales patres modo aspiciunt illos, et quaerunt in quo statu sunt, et gaudent si illis bene est, et dolent si male; et post aliquam colloquutionem, instructionem et admonitionem de vita morali coelesti, separant se ab illis, ac ante separationem docent, quod non amplius recordandi sint ut Patres, quia Dominus est unicus Pater omnibus in Coelo, secundum Ipsius verba Matth. XXIII.9. et quod illorum, ut liberi, nusquam recordentur. Patres autem naturales, ut primum animadvertunt se viventes post mortem, ac in memoriam suam revocant liberos, qui ante illos obiverunt, et quoque secundum votum desiderii sistuntur praesentes, illico conjunguntur, et cohaerent sicut fasces colligati; ac tunc pater continue delectatur ex aspectu illorum, et ex colloquio cum illis: si dicitur patri, quod quidam ex liberis illis ejus sint satanae, et quod intulerint noxas bonis, nihilominus continet illos in globo circum se, aut in caterva ante se; si videt ipse quod damnum inferant, et mala faciant, usque ad illa nihil attendit, nec dissociat aliquem a se; quare ne talis cohors damnosa persistat, ex necessitate delegantur simul in infernum, ac ibi pater ante liberos includitur custodiae, ac liberi separantur, et quisque amandatur ad locum suae vitae.