Conjugial Love (Rogers) n. 391

Previous Number Next Number See English 

391. IV. Quod Sphaera amoris infantum, sit sphaera tutelae et sustentationis illorum, qui semetipsos tutari et sustentare nequeunt. Quod operationes usuum a Domino per sphaeras procedentes ab Ipso, sint Divina Providentia, supra n. 386, dictum est; Haec itaque intelligitur per sphaeram tutelae et sustentationis illorum, qui semetipsos tutari et sustentare nequeunt: a Creatione enim est, quod Creata conservanda, custodienda, tutanda, et sustentanda sint, alioquin universum rueret; sed quia id immediate a Domino apud viventia, quibus arbitratus relictus est, fieri non potest, fit id mediate per amorem suum implantatum patribus, matribus, alumnis; quod amor illorum sit amor a Domino apud illos, non sciunt, quia non percipiunt influxum, et minus omnipraesentiam Domini: at quis non videt, quod hoc non naturae sit, sed Divinae Providentiae operantis in natura per naturam; et quod tale Universale non dari possit, nisi a Deo per Spiritualem quendam Solem, qui in Centro Universi est, et cujus operatio, quia absque spatio et tempore, instans et praesens est a primis in ultimis. [2] Quomodo autem Divina illa operatio, quae est Divina Domini Providentia, ab animatis recipitur, in sequentibus dicetur. Quod matres et patres tutentur et sustentent infantes, quia hi semetipsos tutari et sustentare nequeunt, non est causa illius amoris, sed est causa rationalis ex amore illo incidente in intellectum; homo enim ex sola hac causa, absque amore inspirato et inspirante illam, aut absque lege et poena cogente illum, non plus infantibus prospiceret quam statua.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church