Conjugial Love (Rogers) n. 377

Previous Number Next Number See English 

377. XII. Quod Zelotypia etiam sit pro pellicibus, sed non talis qualis est pro uxoribus. Zelotypia pro uxoribus scaturit ex intimis apud hominem, at Zelotypia pro pellicibus ab externis, quare sunt alius generis: quod Zelotypia pro uxoribus ex intimis scaturiat, est causa, quia Amor conjugialis ibi residet; quod ibi resideat, est quia conjugium ex pacta aeternitate ejus constabilita per foedus, et quoque ex aequalitate juris quod unius sit alterius, unit animas, et mentes superius ligat: haec ligatio et illa unio semel indita, manet indivulsa, qualiscunque amor, sive calidus sive frigidus, postea intercedit. [2] Inde est, quod invitatio ad amorem ab uxore infrigeret totum virum ab intimis ad ultima; at invitatio ad amorem a pellice, amasium non ita. Ad Zelotypiam pro uxore accedit ambitio famae propter honorem; et hoc accessorium Zelotypiae non est pro pellice. Sed usque haec et illa Zelotypia varia est secundum sedem amoris recepti ab uxore, et recepti a pellice, et simul secundum statum judicii viri recipientis illum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church