375. Dantur etiam familiae regionum, quae prae aliis aegritudine Zelotypica laborant; ab his uxores incarcerantur, imperiose detinentur a colloquio cum viris, arcentur ab aspectu illorum per fenestras, appositis cancellis deorsum protensis, ac terrentur minis mortis si suspicio fota deprehenderit causam; praeter alia dura, quae uxores a Zelosis suis maritis ibi patiuntur. [2] Sed causae hujus Zelotypiae, sunt binae; Una est, captivitas et suffocatio cogitationum in Spiritualibus Ecclesiae; Altera est, intestina cupiditas vindictae: quod Primam causam, quae est captivitas et suffocatio cogitationum in spiritualibus Ecclesiae, attinet,{1} quid illa operatur, concludi potest a supra demonstratis, quod cuivis sit Amor conjugialis secundum statum Ecclesiae apud se, et quia Ecclesia est a Domino, quod ille Amor sit unice a Domino, n. 130, 131; cum itaque loco Domini, homines vivi et defuncti adeuntur et invocantur, sequitur quod non sit status Ecclesiae, cum quo Amor conjugialis unum potest agere; et eo minus, dum mentes illorum terrentur ad illum cultum per minas pro atroci carcere; inde fit, quod cogitationes una cum loquelis, violenter captiventur et suffocentur; quibus suffocatis, influunt talia, quae vel contra Ecclesiam sunt, vel imaginaria pro Ecclesia; ex quibus non aliud redundat, quam aestus pro scortis, ac gelu pro conjuge; ex quibus duobus simul in uno subjecto, talis indomitus Zelotypiae ignis profluit. [3] Quod secundam causam, quae est intestina cupiditas vindictae, concernit,{2} haec prorsus inhibet influxum amoris conjugialis, absorbet illum, et deglutit illum, et jucundum ejus, quod est coeleste, vertit in jucundum vindictae, quod est infernale, et hujus proxima determinatio est ad uxorem. Ex apparentia etiam est, quod malignitas athmosphaerae, quae ex halitibus virulentis circumjacentis regionis ibi impraegnatur, sit causa succenturiata. @1. Prima editio: attinet;$ @2. Prima editio: concernit;$