Conjugial Love (Rogers) n. 360

Previous Number Next Number See English 

360. {1} Quomodo amor incenditur et excandescit in zelum, sicut ignis in flammam, ex impugnatione ejus, dicetur; amor residet in voluntate hominis; sed in ipsa voluntate non accenditur, verum in intellectu; est enim in voluntate sicut ignis, et in intellectu sicut flamma; amor in voluntate de se nihil scit, quia nihil sui ibi sentit, nec a se ibi agit, sed hoc fit in intellectu et ejus cogitatione; quare cum amor impugnatur, tunc se exacerbat in intellectu, quod fit per varia ratiocinia; haec ratiocinia sunt sicut ligna, quae ignis incendit, et quae inde flagrant; sunt itaque illa sicut totidem fomenta, aut sicut totidem materiae combustibiles, ex quibus fit spiritualis illa flamma, quae multae varietatis est. @1. Prima editio: 360,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church