Conjugial Love (Rogers) n. 317

Previous Number Next Number See English 

317. DE CONJUGIIS ITERATIS In ventilationem potest venire, num Amor conjugialis, qui est unius viri cum una uxore, post mortem conjugis possit separari, aut transcribi, aut superinduci; tum etiam num Conjugia iterata aliquid commune obtineant cum Polygamia, et sic num vocari possint Polygamiae successivae; praeter plura, quae scrupulos scrupulis se addere solent apud ratiocinatores; ut itaque scrutiniorum magistri, qui in umbra de his conjugiis ratiocinantur, videant aliquam lucem, operis pretium censui fore, sequentes Articulos de illis ad judicium sistere, qui sunt:{1} I. Quod post mortem conjugis iterum contrahere matrimonium, dependeat a praecedente amore conjugiali. II. Quod etiam a statu conjugii, in quo vixerant. III. Quod illis, quibus non fuit amor vere conjugialis, nihil obstet et obsit, quin matrimonium iterato contrahant. IV. Quod illi, qui inter se in amore vere conjugiali vixerant, iteratum conjugium non velint; nisi propter causas separatas ab amore conjugiali. V. Quod alius sit status conjugii juvenis cum virgine, et alius juvenis cum vidua. VI. Quod etiam alius status conjugii sit vidui cum virgine, et alius vidui cum vidua. VII. Quod varietates et diversitates horum conjugiorum quoad amorem et ejus attributa, excedant omnem numerum. VIII. Quod status viduae gravior sit statu vidui. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Prima editio: sunt.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church