Conjugial Love (Rogers) n. 209

Previous Number Next Number See English 

209. UNIVERSALIA DE CONJUGIIS De Conjugiis sunt permulta, quae si traderentur particulariter, exsurgeret hoc opusculum in grande Volumen; particulariter enim tradi potest de Similitudine et Dissimilitudine inter Conjuges; de Elevatione amoris conjugialis naturalis in amorem conjugialem spiritualem, deque Conjunctione illorum; de Incrementis unius et de Decrementis alterius; de Varietatibus et de Diversitatibus utriusque; de Intelligentia uxorum; de Sphaera conjugiali universali e Coelo, et de Opposita ejus ex Inferno; et de illarum Influxu et Receptione; praeter plura alia; quae si singulariter exponerentur, dilataretur hoc Opus in tam amplum Codicem, ut defatigaret Lectorem: propter hanc causam, et ad evitandas prolixitates inanes, contrahuntur illa in Universalia de Conjugiis. Sed haec, sicut antecedentia, in suos Articulos dispescentur; qui sunt hi. I. Quod proprius Sensus amoris conjugialis sit sensus Tactus. II. Quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat facultas sapiendi; sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. III. Quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat faustitas cohabitationis; sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. IV. Quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat Conjunctio mentium, et cum hac Amicitia; sed quod haec cum illa, apud illos qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. V. Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, continue velint unus homo esse; sed quod illi, qui non in amore conjugiali sunt, velint duo esse. VI. Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, in conjugio spectent aeternum; vicissim autem illi, qui non in amore conjugiali sunt. VII. Quod Amor conjugialis resideat apud Uxores castas, sed quod usque amor illarum dependeat a Maritis. VIII. Quod Intelligentia foeminarum in se sit modesta, elegans, pacifica, cedens, mollis, tenera; at quod Intelligentia virorum in se sit gravis, aspera, dura, animosa, licentiae amans.{1} IX. Quod Uxores ament vincula conjugii, modo Viri ament illa.{2} X. Quod Uxores in nulla excitatione sint sicut Viri; sed quod illis sit status praeparationis ad receptionem. XI. Quod Viris sit copia secundum amorem propagandi vera sapientiae suae, et secundum amorem faciendi usus. XII. Quod determinationes sint in beneplacitis mariti. XIII. Quod Sphaera conjugialis sit, quae a Domino per coelum influit in omnia et singula Universi usque ad ultima ejus. XIV. Quod haec Sphaera recipiatur a Sexu foeminino, et per hunc transferatur in Sexum masculinum; et non vicissim. XV. Quod, ubi Amor vere conjugialis est, haec Sphaera recipiatur ab Uxore, et unice per uxorem a Marito. XVI. Quod, ubi Amor non conjugialis est, Sphaera illa recipiatur quidem ab uxore, sed non a marito per illam. XVII. Quod Amor vere conjugialis dari possit apud unum ex conjugibus, et non simul apud alterum. XVIII. Quod sint [variae similitudines, et]{3} variae dissimilitudines, tam internae quam externae, apud conjuges. XIX. Quod variae similitudines possint conjungi, sed non cum dissimilitudinibus. XX. Quod Dominus illis, qui desiderant Amorem vere conjugialem, provideat similitudinem, et quod si non datur in terris, provideat illam in coelis. XXI. Quod homo secundum defectum et jacturam Amoris conjugialis, accedat ad naturam bestiae. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Hic articulus et sequens reverso ordine infra nn. 217, 218, et in Indice sistuntur.$ @2. Hic articulus et praecedens reverso ordine infra nn. 217, 218, et in Indice sistuntur.$ @3. Confer n. 227 infra et in Indice.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church