Conjugial Love (Rogers) n. 179

Previous Number Next Number See English 

179. XX: Quod Amor vere conjugialis in se spectatus, sit unio animarum, conjunctio mentium, nisus ad conjunctionem{1} in pectoribus, et inde in corpore. Quod sit unio animarum, et conjunctio mentium, videatur supra n. 158. Quod sit nisus ad conjunctionem in pectoribus, est quia Pectus est [sicut] Forum conventus, et sicut Curia regia, et Corpus sicut urbs populosa circum illud: quod Pectus sit sicut Forum conventus, est quia omnia quae ab anima et mente determinantur in corpus, primum in Pectus influunt: quod sit sicut Curia regia, est quia ibi est dominium super omnia corporis, sunt enim ibi Cor et Pulmo, et Cor regnat per sanguinem, et Pulmo per respirationem ubivis; quod Corpus sit sicut Urbs populosa circum illa, patet. Cum itaque Animae et Mentes conjugum unitae sunt, et amor vere conjugialis unit illas, sequitur quod amabilis illa unio influat in illorum pectora, et per haec in illorum corpora, et causetur nisum ad conjunctionem; et eo plus quia amor conjugialis determinat nisum ad ultima sua, ad complendum faustas amaenitates suas; et quia pectus est in bivio, patet unde est, quod amor conjugialis sedem sensus delicati sui ibi nactus sit. @1. Prima editio: conjunctionen$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church