177. XVIII. Quod Conjuges secundum Conjunctiones supradictas fiant unus homo plus et plus. Haec coincidunt cum contentis Articuli VIti, ubi explicatum est, quod Conjunctio fiat a primis diebus conjugii successive; et quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, penitius et penitius in aeternum, quae videantur: fiunt unus homo secundum incrementum Amoris conjugialis: et quia ille Amor in Coelis est genuinus ex coelesti et spirituali Angelorum vita, ideo duo Conjuges ibi vocantur duo, cum nominantur Maritus et Uxor, sed unus cum nominantur Angeli.