Conjugial Love (Rogers) n. 158

Previous Number Next Number See English 

158. II. Quod{1} Amor conjugialis conjungat duas animas et inde mentes in unum. Unusquisque homo consistit ex Anima, Mente et Corpore; Anima est intimum ejus, Mens est medium ejus, et Corpus est ultimum; Anima quia est intimum hominis, est illa ex origine coelestis, et Mens quia est medium ejus, est ea ex origine spiritualis, et Corpus quia est ultimum, est id ex origine naturale; illa quae ex origine coelestia sunt, et illa quae ex origine spiritualia sunt, non sunt in spatio, sed sunt in apparentiis spatii; hoc quoque notum est in Mundo, quare dicitur, quod de Spiritualibus non praedicari possit extensum nec locus: cum itaque spatia sunt apparentiae, etiam distantiae et praesentiae sunt apparentiae; quod apparentiae distantiarum et praesentiarum in Mundo spirituali sint secundum proximitates, propinquitates et affinitates amoris, in Opusculis de illo Mundo saepius indigitatum et confirmatum est. [2] Haec dicta sunt, ut sciatur, quod Animae et Mentes hominum non sint in spatio, sicut corpora illorum, quia illae, ut supra dictum est, ex origine coelestes et spirituales sunt; et quia non in spatio sunt, possint conjungi sicut in unum, tametsi non simul corpora. Hoc fit imprimis inter Conjuges, qui se mutuo intime amant: sed quia foemina est ex viro, et conjunctio illa est species reunitionis, ex ratione videri potest, quod non sit conjunctio in unum, sed adjunctio, vicina et propinqua secundum amorem, et ad contactum apud illos qui in amore vere conjugiali sunt; adjunctio haec vocari potest cohabitatio spiritualis, quae datur apud conjuges, qui se tenere amant, utcunque distant corpore; dantur plura documenta experientiae etiam in Mundo naturali, quae haec confirmant. Ex his patet, quod Amor conjugialis conjungat duas animas et mentes in unam. @1. Prima editio: quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church