Conjugial Love (Rogers) n. 117

Previous Number Next Number See English 

117. I. Quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, et quod Ecclesia Sponsa et Uxor, et quod Conjunctio Domini cum Ecclesia, et reciproca Ecclesiae cum Domino dicatur Conjugium. Quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, et Ecclesia Sponsa et Uxor, constare potest ex his locis: "Qui habet Sponsam Sponsus est, amicus autem Sponsi est, qui stat et audit Ipsum, [qui] gaudio gaudet ob vocem Sponsi," Joh: III:29; haec Johannes Baptista dixit de Domino. "Jesus dixit, quamdiu cum illis est Sponsus, non possunt Filii Nuptiarum jejunare; venient dies quando ab illis auferetur Sponsus, tunc jejunabunt." Matth: IX:15. Marc. II:19.20. Luc: V:34.35. "Vidi Urbem Sanctam Hierosolymam Novam paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo," Apoc: XXI:2; quod per Novam Hierosolymam intelligatur Nova Ecclesia Domini, videatur in Apocalypsi Revelata, n. 880. 881. Angelus dixit ad Johannem, veni, et ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem, et ostendit illi Urbem Sanctam Hierosolymam, Apoc. XXI:9.10. Venit tempus Nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se: beati qui ad Coenam Nuptiarum Agni vocati sunt, Apoc. XIX:7.9. Per Sponsum, in cujus occursum venerunt quinque virgines paratae, et cum Ipso intraverunt in Nuptias, Matth: XXV:1 ad 10, intelligitur Dominus, quod patet a Versu 13, ubi dicitur. "Vigilate ergo, quia non novistis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus. Praeter multis in locis apud Prophetas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church