White Horse (Willmott) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. Quod Verbum non intelligatur quam ab illustratis. Quod Rationale humanum non capere possit Divina, ne quidem Spiritualia, nisi a Domino illustretur, n: 2196, 2203, 2209, 2654. Ita quod modo illustrati capiant Verbum, n: 10323. Quod Dominus illis, qui illustrantur, det intelligere vera, ac discernere illa qua sibi apparent contradicere, n: 9382, 10659. Quod Verbum in sensu literae non sibi simile sit, et aliquoties appareat sibi contradicens, n: 9025. Et quod ideo a non illustratis possit explicari et trahi ad confirmandum quamcunque opinionem et haeresin, et ad patrocinandum cuicunque amori mundano et corporeo, n: 4738, 10330, 10401. Quod illi ex Verbo illustrentur, qui legunt illud ex amore veri et boni, non autem qui ex amore famae, lucri, honoris, ita ex amore sui, n: 9382, 10548, 10549, 10551. Quod illi illustrentur qui in bono vitae sunt, et inde in affectione veri, n: 8694. Quod illustrentur, quibus Internum apertum est, ita qui quoad internum suum hominem possunt elevari in lucem coeli, n: 10401, 10402, 10691, 10694. Quod Illustratio sit actualis aperitio interiorum quae mentis, et quoque elevatio in lucem coeli, n: 10330. Quod Sanctum ab Interno, hoc est, per Internum a Domino, influat apud illos qui sanctum habent Verbum, illis nescientibus, n: 6789. Quod illustrentur illi, et in Verbo videant vera, qui a Domino ducuntur, non autem qui a semet, n: 10638. Quod illi a Domino ducantur, qui amant verum quia est verum, qui etiam sunt qui amant vivere secundum divina vera, n: 10578, 10645, 10829. Quod Verbum vivificetur apud hominem secundum ejus amoris et fidei vitam, n: 1776. Quod illa quae a propria intelligentia sunt, non vitam in se habeant, quia a proprio hominis nihil bonum, n: 8941, 8944. Quod non illustrari possint, qui se multum confirmaverunt in Doctrina falsa, n: 10640. Quod Intellectus sit qui illustratur, n: 6608, 9300. Quod intellectus sit recipiens veri, n: 6240, 6608, 10659. Quod de omni Doctrinali Ecclesiae sint ideae quae intellectus et cogitationis inde, secundum quas Doctrinale percipitur, n: 3310, 3825. Quod ideae hominis, quamdiu vivit in mundo, sint naturales, quia tunc homo cogitat in naturali, sed quod usque spirituales ideae in illis reconditae sint apud illos qui in affectione veri propter verum sunt, et quod in eas veniat homo post mortem, n: 3310, 5510, 6201, 10236, 10240, 10551. Quod absque ideis intellectus et inde cogitationis de quacunque re nulla perceptio, n: 3825. Quod ideae de rebus fidei aperiantur in altera vita, et ibi ab Angelis videantur quales sunt, et quod homo tunc conjungatur aliis secundum illas quantum ex affectione quae amoris procedunt, n: 1869, 3320, 5510, 6201, 8885. Quod ideo Verbum non intelligatur quam a rationali homine; nam credere aliquid absque idea rei et absque rationis intuitione, est modo memoriter retinere vocem omni vita perceptionis et affectionis destitutam, quod non est credere, n: 2533. Quod Sensus literalis Verbi sit qui illustratur, n: 3619, 9824, 9905, 10548.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church