5. Quoniam per Equum Album significatur Intellectus Verbi quoad sensum spiritualem seu internum, sequentur nunc illa quae de Verbo et de illo Sensu in Arcanis Caelestibus ostensa sunt; nam ibi omnia, quae continentur in Genesi et in Exodo, secundum Sensum spiritualem seu internum Verbi explicata sunt.