13. De Sensu literae seu externo Verbi. Quod Sensus literae Verbi sit secundum apparentias in mundo, n: 584, 926, 1719, 1720, 1832, 1874, 2242, 2520, 2533. Et ad captum simplicium, n: 2533, 9049, 9063, 9086. Quod Verbum in sensu literae sit naturale, n: 8783. Ex causa, quia Naturale est ultimum, in quod desinunt spiritualia et caelestia, et super quo, sicut domus super suo fundamento, subsistunt, et quod alioquin Sensus internus absque externo foret sicut domus absque fundamento, n: 9360, 9430, 9824, 9433, 10044, 10436. Quod Verbum, quia tale, sit continens sensus spiritualis et caelestis, n: 9407. Et quia tale, quod sit sanctum Divinum in sensu literae quoad omnia et singula ibi, usque ad unamquamque jotham, n: 639, 680, 1319, 1870, 9198, 10321, 10637. Quod Leges pro Filiis Israelis latae, tametsi abrogatae, usque sanctum Verbum sint, ob sensum internum in illis, n: 9210, 9259, 9349. Quod Leges, Judicia, et Statuta pro Ecclesia Israelitica seu Judaica quae fuit Ecclesia repraesentativa, sint quae adhuc in utroque sensu, externo et interno valent, sint quae secundum Sensum externum omnino custodienda sunt, sint quae possunt esse usui si libet, et sint quae prorsus abrogata, de quibus, n: 9349. Quod Verbum divinum sit etiam quoad illa quae abrogata sunt, propter caelestia quae in sensu interno eorum latent, n: 10637. Quale Verbum est in sensu literae, si non intelligitur simul quoad Sensum internum, seu quod idem, secundum veram doctrinam e Verbo, n: 10402. Quod ex Sensu literae absque Sensu interno, seu absque genuina Doctrina ex Verbo, haereses immenso numero scaturiant, n: 10401. Quod illi, qui in Externis absque Internis sunt, non sustineant interiora Verbi, n: 10694. Quod Judaei tales fuerint, et quoque hodie sint, n: 301, 302, 303, 3479, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 10396, 10401, 10407, 10695, 10701, 10707.