Nine Questions (Potts) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. QUAESTIO TERTIA. Annon semper fuit Trinitas in Divina Natura hoc modo intelligenda, nempe, Divinus Amor, Divina Sapientia, et Spiritus vivificans, seu Sanctum procedens? RESPONDETUR. Divina Trinitas in Una Persona intelligenda est sicut Anima, Corpus, et Operatio procedens, quae simul unam Essentiam faciunt, quoniam ex uno est alterum, consequenter unum {1} est alterius: est similiter trinitas in unoquovis homine, quae simul facit unam personam, videlicet anima, corpus, et operatio procedens, sed in homine est trinitas illa finita, quoniam homo est modo organum vitae, in Domino autem est Trinitas Infinita et sic Divina, quoniam Dominus est ipsa Vita, etiam quoad Humanum, ut Ipse docet apud Joh. cap. v. 26; cap. xiv. 6; et quoque alibi.{1} @1 ex uno est alterum, consequenter unum pro ex una est altera, consequenter una$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church