De Conjugio (Chadwick) n. 74

Previous Number Next Number See English 

74. Causa quod tale adulterium sentiatur ab illis, est quod cogitant de Deo, de Domino, de salvatione et de vita aeterna, et illa confirmant ex Verbo, quae inde sunt spiritualia; et quia non aliquid fidei dari potest nisi sit {1} conjunctio cum aliquo amore, et apud illos conjungitur hoc cum amore mere naturali et cum ejus cupiditatibus, et conjunctio fidei cum amore malo facit id adulterium; cogitant de fide ex vita mali, et cum in jucundis amoris terrestris et corporei sunt; inde conjunctio fidei seu veri cum malo; est spirituale quod est fidei quasi mater, et filius est malum. @1 conjunctio A; conjunctum T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church