61. Sed influxus amoris conjugialis e coelo maxime cruciat infernales; vidi spiritus inferno addictos adhuc in mundo spirituum, qui medius est; hi cum perceperunt influxum amoris conjugialis, in furores {1} venerunt, ut agerent sicut furiae; et quoque quod cruciarentur sicut serpentes in myricis, torquentes huc illuc corpora et intestina, sicut qui torquetur {2} intrinseco cruciatu misere; comparabant dolorem cum dolore maximo; causa est quia amor conjugii et amor adulterii sunt prorsus opposita, et ipse amor conjugialis est coelum et amor adulterii est infernum; influit amor in externa illorum, et cruciat interna. @1 venerunt A; veniunt T$ @2 intrinseco A; intrinsecus T$