117. Mihi dictum {1} quod genera felicitatum coelestium et spiritualium inde solum universalia, sint numero indefinita, et ineffabilia, et vix ullum eorum cognitum in Christiano orbe, quia non sunt in conjugio boni et veri nec in amore in Dominum; nesciunt unde bonum, et sic quid verum, et nesciunt quod solus Dominus sit Deus universi. @1 quandoque T; om A$