Conjugial Love (Acton) n. 90

Previous Number Next Number See English 

90. IV: Quod in Subjectis Regni Animalis Verum boni seu Verum ex bono sit Masculinum, et quod ex illo Bonum veri seu Bonum ex illo vero sit Foemininum. Quod a Domino Creatore et Statore Universi influat perpetua Unio Amoris et Sapientiae seu Conjugium boni et veri, et quod subjecta creata recipiant illum quodlibet secundum suam formam, supra n: 84. 85. 86, ostensum est; quod autem Masculus ex hoc Conjugio seu ex illa Unione recipiat Verum sapientiae, et ei conjungatur a Domino Bonum amoris secundum receptionem; et quod receptio haec fiat in intellectu, et quod inde Masculus nascatur ut fiat intellectualis, Ratio ex suo lumine potest ex variis apud illum videre, imprimis ex ejus Affectione, ejus Applicatione, ejus Moribus, et ex ejus Forma. [2] Ex Masculi Affectione, quod sit affectio sciendi, intelligendi, et sapiendi; affectio sciendi in pueritia, affectio intelligendi in adolescentia et prima juventute, et affectio sapiendi ab hac juventute usque in senectutem; ex quibus patet, quod ejus natura seu indoles inclinet ad formandum intellectum, consequenter quod nascatur ut fiat intellectualis; sed quia hoc fieri non potest nisi ex amore, quare Dominus hunc adjungit illi secundum receptionem, hoc est, secundum animum quod velit sapere. [3] Ex ejus Applicatione, quae est ad talia quae Intellectus sunt, seu in quibus Intellectus praedominatur, quorum pleraque forensia sunt, et spectant usus in publico. Ex ejus Moribus, qui omnes trahunt ex praedominio intellectus; unde est, quod actus vitae ejus, qui intelliguntur per mores, sint rationales, et si non sunt, velit ut appareant; rationalitas masculina perspicitur etiam in omni virtute ejus. Ex ejus Forma, quod sit diversa et prorsus distincta a forma foeminae; de qua videatur etiam aliquid supra n: 33. His accedit, quod prolificum sit in illo; hoc non aliunde est quam ex intellectu, est enim a vero ex bono ibi; quod inde sit prolificum, in sequentibus videbitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church