Conjugial Love (Acton) n. 87

Previous Number Next Number See English 

87. II: Quod non detur Bonum Solitarium, nec verum solitarium, sed quod ubivis conjuncta sint. Qui ex aliquo sensu vult sibi comparare ideam de Bono, non potest invenire illam absque aliquo adjecto, quod sistit et manifestat illud; absque hoc est Bonum Ens nullius nominis; id per quod sistitur et manifestatur, se refert ad verum; dic modo Bonum, et non simul hoc et illud cum quo est, seu define id abstracte seu absque aliquo adjecto cohaerente, et videbis quod non sit aliquid, sed quod sit aliquid cum adjecto; et si intendis aciem rationis, percipies quod Bonum absque aliquo adjecto sit nullius praedicationis, et inde nullius relationis, nullius affectionis, et nullius status, verbo nullius qualitatis; simile est cum Vero, si id absque injuncto auditur; quod ejus injunctum se referat ad bonum, ratio elimata potest videre. [2] Sed quia Bona sunt innumerabilia, et quodlibet ascendit ad suum maximum et descendit ad suum minimum sicut per gradus scalae, et quoque secundum progressionem suam, et secundum quale suum, variat nomen, difficile est aliis quam sapientibus videre relationem boni et veri ad objecta, et conjunctionem illorum in illis. Quod tamen bonum non detur absque vero, nec verum absque bono, a communi perceptione patet, dum primum agnoscitur, quod omnia et singula Universi se referant ad Bonum et Verum, ut in superiori Articulo n: 84. 85, ostensum est. [3] Quod non detur Bonum solitarium nec Verum solitarium, illustrari et simul confirmari potest per varia; ut per haec; quod non detur Essentia absque forma, nec Forma absque essentia; ac bonum est essentia seu esse, et verum est per quod essentia formatur ac esse existit. Adhuc, in homine est Voluntas et Intellectus; Bonum est voluntatis, ac Verum est intellectus, ac sola voluntas nihil facit nisi per intellectum, nec solus intellectus aliquid nisi ex voluntate. Adhuc, sunt duo fontes vitae corporis in homine, Cor et Pulmo; Cor non potest producere aliquam vitam sensitivam et motivam absque Pulmone respirante, nec potest Pulmo absque corde; Cor se refert ad bonum, et Pulmonis respiratio ad verum; est etiam correspondentia. [4] Simile est in omnibus et singulis mentis, ac in omnibus et singulis corporis apud hominem; sed producere confirmationes ulterius hic non vacat; at videantur haec plenius confirmata in Sapientia Angelica de Divina Providentia, n: 3 ad 26; ubi illa in hoc ordine explanata sunt, I: Quod Universum cum singulis ejus creatis sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, seu quod idem, ex Divino Bono per Divinum Verum; II: Quod Divinum Bonum et Divinum Verum ut unum procedant a Domino. III: Quod hoc unum in quadam imagine sit in omni creato; IV. Quod Bonum non sit bonum nisi quantum unitum est vero, et quod Verum non sit verum nisi quantum unitum est bono. V: Quod Dominus non patiatur, ut aliquid sit divisum, quare homo vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso: praeter plura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church