76. Secundum Memorabile. Postridie venit ad me Angelus prior, et dixit, "vis ut ducam et comiter te ad Populos, qui in Aevo seu Saeculo Argenteo vixerant, ut ex illis audiamus de illorum temporis Conjugiis;" ac inquiit, quod nec hi adeantur nisi ex auspicio Domini: eram sicut prius in spiritu, ac comitatus sum ductorem meum; et primum ad Collem in confinio inter Orientem et Meridiem; et dum super illius clivo eramus, ostendit mihi magnam extensionem tractus terrae; ac vidimus procul eminentiam sicut montanam, inter quam et collem, super quo stetimus, erat vallis, et post hanc planities, et ab hac acclivitas lente surgens: descendimus e Colle transituri vallem, et vidimus a lateribus hic illic ligna et saxa in figuras hominum, et variarum bestiarum, avium, et piscium, sculpta; et quaesivi Angelum, "quid illa, suntne Idola;" et respondit, "prorsus non; sunt configurationes repraesentativae variarum virtutum moralium, et veritatum spiritualium; fuerat apud Populos illius aetatis Scientia Correspondentiarum; et quia omnis homo, bestia, avis et piscis correspondet alicui qualitati, ideo unumquodvis sculptile repraesentat aliquod partiale virtutis aut veritatis, et plura simul ipsam Virtutem aut Veritatem in communi extensa forma; sunt illa quae in Aegypto vocata sunt Hieroglyphica." [2] Perreximus per Vallem, et dum intravimus Planitiem, ecce vidimus Equos et Currus, Equos varie phaleratos et capistratos, ac Currus diversiformes, quosdam exsculptos sicut Aquilas, quosdam sicut Balaenas, et quosdam sicut Cervos cum cornibus, et sicut Monocerotes, et quoque in fine aliqua Plaustra, et circum ad latera Stabula; at cum appropinquavimus, tam Equi quam Currus disparati sunt, et pro illis vidimus Homines, paria et paria, ambulantes, colloquentes, et ratiocinantes; et dixit mihi Angelus, "species Equorum, Curruum, et Stabulorum e longinquo visae, sunt apparentiae rationalis intelligentiae hominum illius Aevi; Equus enim ex correspondentia significat intellectum veri, Currus doctrinam ejus, ac Stabula instructiones; nosti quod in hoc Mundo omnia secundum Correspondentias appareant." [3] Sed praeterivimus haec, et per longum acclivum ascendimus, et tandem vidimus Urbem, quam intravimus; et in pervadendo, e plateis et foris lustravimus ejus domos; erant totidem Palatia, structa ex marmore; ante illa erant gradus ex alabastro, et ad latera graduum columnae ex jaspide: vidimus etiam Templa ex pretioso lapide coloris Sapphirini et Lazurei: et dixit mihi Angelus, "Domus illis ex Lapidibus sunt, quia Lapides significant veritates naturales, et Lapides pretiosi veritates spirituales; et omnibus illis, qui in Argenteo Aevo vixerunt, fuit intelligentia ex veritatibus spiritualibus et inde naturalibus; simile etiam significat Argentum." [4] In perlustrando urbem, vidimus hic et ibi Consortes, paria et paria, et quia erant mariti et uxores, exspectavimus, ut alicubi invitaremur; et cum hoc in animo erat, in transeundo revocabamur a duobus in domum, ac ascendimus, et intravimus; et Angelus pro me loquutus cum illis aperuit causam adventus in hoc Coelum, quod esset "propter instructionem de Conjugiis apud Antiquos, e quibus vos estis hic;" et responderunt, "nos fuimus ex Populis in Asia, ac studium nostrae aetatis fuit studium veritatum, per quas nobis fuit intelligentia; hoc studium fuerat animae et mentis nostrae studium; sed studium sensuum corporum nostrorum fuerant Repraesentationes veritatum in formis, ac scientia Correspondentiarum conjunxit sensualia corporum nostrorum cum perceptionibus mentium nostrarum, et conciliavit nobis intelligentiam." [5] His auditis, rogavit Angelus, ut aliquid de Conjugiis apud illos referrent; et dixit Maritus, "est Correspondentia inter Conjugium Spirituale, quod est veri cum bono, et inter Conjugium naturale, quod est viri cum una uxore; et quia studuimus correspondentiis, vidimus quod Ecclesia cum suis veris et bonis, nequaquam dari possit apud alios, quam qui in amore vere conjugiali cum una uxore vivunt; est enim Conjugium boni et veri Ecclesia apud hominem, quare omnes nos qui hic sumus, dicimus, quod Maritus sit Verum, et Uxor ejus Bonum, et quod bonum non possit amare aliud verum quam suum, nec verum redamare aliud bonum quam suum; si aliud, periret Conjugium internum, quod facit Ecclesiam, et fieret Conjugium modo externum, cui idololatria, et non Ecclesia correspondet; idcirco Conjugium cum una uxore, vocamus Sacrimonium, at si fieret cum pluribus apud nos, vocaremus illud Sacrilegium." [6] His dictis, introducti sumus in Antithalamum, ubi plura Technica super parietibus, et imagines parvae sicut fusae ex argento erant; et quaesivi, quid illa; dixerunt, "sunt picturae et formae repraesentativae plurium qualitatum, praedicationum, et jucunditatum, quae amoris conjugialis sunt; hae repraesentant unitatem animarum, hae conjunctionem mentium, hae concordiam pectorum, illae delitias inde oriundas." In lustrando vidimus sicut Iridem super pariete, ex tribus coloribus constantem, Purpureo, Hyacinthino, et Candido; et vidimus quomodo color purpureus transiret hyacinthinum, et tingeret candidum colore cyaneo, et quod hic color reflueret per hyacinthinum in purpureum, et hunc elevaret sicut in jubar flammeum; [7] et dixit Maritus ad me, "intelligis illa;" et respondi, "instrue;" et inquiit, "Color purpureus ex sua correspondentia significat Amorem Conjugialem uxoris, Color candidus Intelligentiam mariti, Color hyacinthinus inchoamentum amoris conjugialis in perceptione mariti ab uxore, et Color cyaneus, quo tinctus erat Candor, Amorem conjugialem tunc in Marito; quod hic Color per hyacinthinum reflueret in purpureum, et hunc elevaret sicut in jubar flammeum, significat amorem conjugialem mariti refluentem ad uxorem; talia repraesentantur in parietibus illis, dum ex meditatione de Amore conjugiali, ejus mutua, successiva et simultanea unione, pictas ibi irides intensis oculis intuemur;" ad haec dixi, "haec plus quam mystica hodie sunt, sunt enim species repraesentativae arcanorum amoris conjugialis unius viri cum una uxore;" et respondit, "sunt ita, at illa nobis hic non arcana sunt, et inde nec mystica." [8] His dictis, apparuit e longinquo Currus tractus a mannis albis, quo viso, dixit Angelus, "ille currus est nobis signum ut abeamus:" tunc cum descendimus per gradus, dedit hospes nobis Botrum ex uvis candidis adhaerentem foliis ex vite, et ecce Folia facta sunt argentea, et deportavimus illa in signum, quod cum Populis Saeculi Argentei loquuti simus.